1 Macc 4

1Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte 2ut applicarent ad castra Iudaeorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. 3Et audivit Iudas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum. 4Adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. 5Et venit Gorgias in castra Iudae noctu, et neminem invenit, et quaerebat eos in montibus: quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. 6Et cum dies factus esset, apparuit Iudas in campo cum tribus millibus virorum tantum: qui tegumenta, et gladios non habebant: 7et viderunt castra Gentium valida, et loricatos, et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad praelium. 8Et ait Iudas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. 9Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. 10Et nunc clamemus in caelum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie: 11et scient omnes gentes quia est Deus qui redimat, et liberet Israel. 12Et elevaverunt alienigenae oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. 13Et exierunt de castris in praelium, et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda: 14Et congressi sunt: et contritae sunt Gentes, et fugerunt in campum. 15Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumaeae, et Azoti, et Iamniae: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. 16Et reversus est Iudas, et exercitus eius, sequens eum. 17Dixitque ad populum: Non concupiscaris spolia: quia bellum contra nos est, 18et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. 19Et adhuc loquente Iuda haec, ecce apparuit pars quaedam prospiciens de monte. 20Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. 21Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Iudam, et exercitum in campo paratum ad praelium. 22Et fugerunt omnes in campum alienigenarum: 23et Iudas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. 24Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in caelum, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius. 25Et facta est salus magna in Israel in die illa. 26Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nunciaverunt Lysiae universa, quae acciderant. 27Quibus ille auditis consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israel, et qualia mandavit rex. 28Et sequenti anno congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. 29Et venerunt in Iudaeam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Iudas cum decem millibus viris. 30Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul, et armigeri eius. 31Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo, et equitibus. 32Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. 33Deiice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum in hymnis. 34Et commiserunt praelium: et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum. 35Videns autem Lysias fugam suorum, et Iudaeorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Iudaeam. 36Dixit autem Iudas, et fratres eius: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. 37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. 38Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu, vel in montibus, et pastophoria diruta. 39Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum. 40et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in caelum. 41Tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos, qui erant in arce, donec emundarent sancta. 42Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: 43et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. 44Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. 45Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud Gentes, et demoliti sunt illud. 46Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. 47Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius: 48et aedificaverunt sancta, et quae intra domum erant intrinsecus: et aedem, et atria sanctificaverunt. 49Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam in templum. 50Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant, et lucebant in templo. 51Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. 52Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: 53et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. 54Secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. 55Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis. 56Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum laetitia, et sacrificium salutaris et laudis. 57Et ornaverunt faciem templi coronis aureis, et scutulis: et dedicaverunt portas, et pastophoria, et imposuerunt eis ianuas. 58Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium Gentium. 59Et statuit Iudas, et fratres eius, et universa ecclesia Israel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. 60et aedificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos, et turres firmas, nequando venirent Gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. 61Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
Copyright information for VulgS